Evangelium Secundum Lucam*

Caput 12: Versus 42

Dixit autem Dominus.Respondens ad interrogata Dominus, primum et secundum judicium cunctis affuturum, et singulos pro meritis vel remunerandos vel damnandos dicit. Deinde, quod maxime quaesierat, supponit scilicet gratiam virtutum quam mundo attulerat, a singulis quantum potest esse sectandam, quod est ibi:Ignem veni mittere in terram. Quis putas esse fidelis dispensator?Quasi dicat: Vobis, qui dispensatores estis instituti, hoc specialius convenit de custodia et praeparatione, ut et vos et alios praeparetis in adventum judicis, quia pauci sunt qui commissam sibi bene administrant dispensationem.Et prudens quem constituit Dominus super familiam suam, ut,etc. Quam rarus est Domino propter Dominum serviens, oves Christi non ad lucrum, sed amore Christi pascens, prudens in futuro, sibi providens quem constituit; id est, quam rarus qui sit vocatus a Deo tanquam Aaron, et non magis se ingesserit, et qui non magis se pascat quam oves!
(* Traductions européennes)